- CALBIS
- CALBISCariae amnis. Pompon. l. 1. c. 16. Ubi libri veteres vocant Galbiam, non Calbin.Graecis est Κάλβις, et Κάλβιος, ac forsan etiam Καλβίας. Stephanus et Καλαινὸν fuisse dictum prodit. Κάλβιος, inquit, κρήνη Λυκίας, ἣν καὶ Καλαινὸν φασι. Nihil in his verbis estmutandum. Nam Καλαινώ mater Tragasiae fuit, ex qua natus Caunus et Byblis. Colligere id est, ex versibus istis, qui apud Parthenium exstant, quos emendatos adscribit Is. Voss. Notis ad Melam locô dictô.Αὐτὰρ ὅγε προτέρωσε κιὼν Ο᾿ικούσιον ἄςτυΚτίςςατο. Τραγασίη δὲ Καλαινοῦς εἴχετο παιδ`ι,Η῝ οἵ Καῦνον ἔτικτεν ἀεὶ φιλέοντα ςθέμιςτας,Γείνατο δὲ Ραδαλῇ σ᾿ εναλίγκιον ἀρκδ᾿θοισιΒυβλίδα, τῆς ἤτοι ἀεκων ἠράςςατο Καῦνος.Βῆδ᾿ ἐπ᾿ ἔραν Δίας φδ᾿γων ὀφιώδεα ΚύπρονΚαὶ Κράγος ὑλιγενὲς, καὶ Καρια ἱρὰ λοενρά.Ε῎νθ᾿ ἤτοι πτολίεθρον ἐδείματο πρῶτος Ι᾿ώνων.Deae huius, quae ad Miletum sita est, meminit Steph. Ut autem ad Galbin fluv. revertamur, is et aliud habet cognomen, Indum quippe vocat Plin. l. 5. c. 28. additque eum ortum in Cyburatis, 60. alios recipere fluvios, et plus quam 100. torrentes. Nomen hhic amni dedit Indus quidam ab Elephanto excussus, ut ex Livio, l. 38. c. 14. constat. Verum et aliô olim nomine notum fuisse fluvium existimo, Mausoli nempe. Hoc non aliunde conicio, quam ex nugatore illo, qui, sub nomine Plutarchi, libellum de fluminibus composuit; qui Indum fluv. illum nempe, qui est in India, prius Mausolum dictum fuisse tradit. Legerat proculdubio istud de hoc Cariae Indo. Nulli autem nirum videri debet, Mausolum flumen esse in Caria, cum etiam universi olim Cares Mausoli dicti fuerint. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.